CONSUMPTIO AMERICANORUM DECRESCIT

In oeconomia Americanorum indicia apparent, quae ostendunt consumptionem privatam deminui. Exempli gratia pauciores autoraedae veneunt et itinera aeria rarius quam ante suscipiuntur. Consumptores rem oeconomicam usque auctum iri non credunt. Una ex causis diffidentiae est, quod in foro argentario cursus chartarum bursariarum valde vacillaverunt.

consumptio, onis, f. : consommation
consumptor, is, m. : consommateur
Americani,orum m. : Américains
decresco, ere, -crevi, -cretum : décroître, baisser
oeconomia, ae, f. (ou res oeconomica): économie
indicium, ii, n : indice (économique)
appareo, es, ere, ui, itum : apparaître
ostendo, is, ere, tendi, tentum : tendre, montrer
priuatus, a, um : privé
deminuo, is, ere, deminui, deminutum : diminuer
exemplum, i, n. : exemple
gratia, ae, f. : (+ gén.) pour, à titre de
autoraeda, ae, f. : automobile
vendo, ere, vendidi, venditum : vendre. Le passif de "vendere" est "venire" ("veneo")
iter, itineris, n. : chemin
aerius, a, um : aérien
rarius : plus rarement
suscipio, ere -cepi, -ceptum : entreprendre ("iter" : un voyage)
usque, prép. : sans cesse, continuellement
augeo, es, ere, auxi, auctum : augmenter, croître
credo, is, ere, didi, ditum : croire
unus, a, um : un, une
causa, ae, f. : cause
diffidentia, ae,f. : méfiance, manque de confiance
forum, i, n. : marché (au sens économique actuel du terme)
argentarius, a, um : financier
cursus, us, m. : cours, valeur
charta, ae, f. : papyrus, papier, action
bursarius, a, um : relatif à la Bourse
ualde, adv. : fortement
uacillo, are, avi, atum : chanceler, vaciller

(Tuomo Pekkanen 8.12.2000)